Please use this identifier to cite or link to this item: https://hdl.handle.net/10593/12185
Title: Evil Goddesses, Flawed Heroes. Divine Wrath and Human Error in Seneca’s Hercules furens and Phaedra.
Other Titles: De deis nefariis heroibusque vitiosis
Authors: Pypłacz, Joanna
Keywords: Seneca
destruction
goddesses
tragedy
revenge
Venus
Juno
Hercules
Phaedra
Hippolytus
Issue Date: 30-Jun-2013
Publisher: Wydawnictwo Poznańskiego Towarzystwa Przyjaciół Nauk
Citation: Symbolae Philologorum Posnaniensium, 2013, nr XXIII/1, s. 91-101
Abstract: The present article discusses the relationship between deities and human beings in Seneca’s tragedies. Only in two of them – Hercules furens and Phaedra – do gods significantly influence the plot. Holding personal grudges against the main characters of these plays, the goddesses Juno and Venus set out to destroy Hercules and Hippolytus respectively by exploiting significant flaws in their characters.
Description: In duabus Senecae tragoediis, Hercule furenti et Phaedra, dearum vindicum contra heroes quos oderunt actiones hostiles ostenduntur. Hercules a Iunone invida persequitur, quoniam filius illegitimus Iovis mortalisque mulieris est. Hippolytus autem, qui Venerem sprevisset ferasque in silvis venari quam amoris corporalis deliciis perfrui maluisset, vindictam huius deae nolens sibi attraxit. Ambo heroes vitiis non carent, uterque aliam culpam habens: Herculi animus violentus et impetuosus est, quod Iuno iam in principio tragoediae animadvertit. Hoc vitium Iunoni invidae magno usui est. Hippolyti autem muliebris sexus odium amorisque corporei fortissima detestatio Veneri gravem contumeliam infert, sed simul iram eius satisfaciendam adiuvat. Iuno, quae aliquem modum Herculis affligendi diu quaesivit, naturam eius violentam unicum instrumentum efficax vindictae suae terribilis peragendae putat. Igitur visionibus falsis Luna adiuvante Herculis mentem opprimit, quibus deceptus uxorem suam filiosque parvos occidat. Ita heroem sibi invisum vincit vindictamque propositam perpetrat. Venus autem ad Hippolytum affligendum Phaedrae novercae incesto eius amore ipsiusque sexus feminini odio irrationali ingeniose utitur. Hippolytus Phaedrae amorem aspere repellit, quod eam ad vindictam callidam parandam excitat. Mox a noverca false ante Theseum patrem accusatus, iuvenis Athenis expellitur et deserto in loco violenter moritur ex curru ab equis pavefactis rapto excussus. Constat Senecam in Hercule furenti Vergilii Aeneidem aemulare. In Phaedra autem quasi eadem formula argumenti utitur, nam Iuno et Venus simili modo contra heroes sibi invisos agunt, ad quos perdendos ipsorum vitiis, una Herculis iracundia aliaque Hippolyti mulierum detestatione irrationali, quae ambae furoris formae sunt, quasi armis potentissimis utuntur. Igitur n his duabus tragoediis deae non ut numina benevola, sed potius ut spiritus maligni a Seneca depinguntur.
URI: http://hdl.handle.net/10593/12185
ISSN: 0302-7384
Appears in Collections:Symbolae Philologorum Posnaniensium, 2013, nr XXIII/1

Files in This Item:
File Description SizeFormat 
Pyplacz_Symbolae_Philologorum_Posnaniensium_2013_1.pdf245.86 kBAdobe PDFView/Open
Show full item record



Items in AMUR are protected by copyright, with all rights reserved, unless otherwise indicated.