Profesor Kazimierz Liman (1925–2010)
Loading...
Date
2010
Authors
Advisor
Editor
Journal Title
Journal ISSN
Volume Title
Publisher
Wydawnictwo Poznańskiego Towarzystwa Przyjaciół Nauk,
Title alternative
Professor Kazimierz Liman (1925–2010)
Abstract
The article discusses life, scholarly and didactic activity of the late Kazimierz Liman. Additionally, a list of
his publications is included.
Description
Casimirus Liman, natus Posnaniae, Universitatis Studiorum Mickiewiczianae Posnaniensis
alumnus et professor, Instituti Philologiae Classicae olim Director et Cathedrae Litterarum
Latinarum Mediaevalium et Recentiorum Aetatum multos per annos moderator, Societatum Litterarum
in Polonia et Germania socius, maxima ex parte litteras Latinas Poloniae mediaevalis et
partim aliarum quoque Europae mediaevalis terrarum litteras tractabat. Quibus de rebus multos
libros et commentationes composuit atque auctorum mediaevalium textus Latinos publici iuris
fecit. Maximi pretii sunt e. g. eius editiones trium vitarum S. Ottonis episcopi Babenbergensis
nec non libri peculiares ut Studia historycznoliterackie nad żywotami biskupa Ottona z Bambergu.
Vita Priefligensis (Studia historicolitteraria ad vitas Ottonis episcopi Babenbergensis pertinentia.
Poznań 1966) sive Dialog Herborda. Ze studiów historycznoliterackich nad biografią łacińską
XII w. (Dialogus Herbordi. De studiis historicolitterariis ad vitas Latinas seculi XII pertinentibus.
Poznań 1975). Non minoris momenti quoque est ingens Antologia poezji łacińskiej w Polsce.
Średniowiecze (Anthologia poesis Latinae in Polonia. Medium Aevum. Poznań 2004), qua non
solum textus Latini, sed etiam eorum translationes Polonae vastis annotationibus adornatae continentur.
Praeterea litterarum investigator Posnaniensis multum est occupatus philologiae classicae
et praecipue mediaevalis apud Polonos memoria et harum rerum commentationes vastas e. g.
Prace poznańskich filologów klasycznych nad średniowieczną i renesansową literaturą łacińską
(1919–1969) – Studia Philologorum Posnaniensium ad litteras Latinas medii et recentioris aevi
attinentia – sive Mittellateinische Studien in Polen (1945–1979) in Mittellateinisches Jahrbuch (19, 1984) exaravit et publici iuris fecit. Minime spernenda est eius otii litterati pars, quae ex translationibus
Polonis talium constat operum, ut Historia Francorum a Gregorio Turonensi scripta, ut
Griechisch-lateinische Mittelalter a Gualtero Berschin compositum.
In Universitate Studiorum professor Liman varia explebat officia didactica: lectiones, exercitationes,
proseminaria, seminaria etc., in quibus studiosae iuventuti praeceptor optimus se praebuit.
Non solum enim profundam litterarum scientiam ei tradidit, verum etiam humanitatis, industriae,
temperantiae, prudentiae virtutes insevit et ipse harum virtutum egregium fuit specimen.
Pro omnibus meritis Cruce Equestri Insignis Poloniae Restitutae aliisque insignibus ornatus est.
Sponsor
Keywords
Kazimierz Liman, Mediaevalism
Citation
Symbolae Philologorum Posnaniensium, 2010, nr XX/1, s. 5-18
Seria
ISBN
978-83-7654-082-5
ISSN
0302-7384