Profesor Kazimierz Liman (1925–2010)

dc.contributor.authorLewandowski, Ignacy
dc.date.accessioned2012-06-04T10:46:33Z
dc.date.available2012-06-04T10:46:33Z
dc.date.issued2010
dc.descriptionCasimirus Liman, natus Posnaniae, Universitatis Studiorum Mickiewiczianae Posnaniensis alumnus et professor, Instituti Philologiae Classicae olim Director et Cathedrae Litterarum Latinarum Mediaevalium et Recentiorum Aetatum multos per annos moderator, Societatum Litterarum in Polonia et Germania socius, maxima ex parte litteras Latinas Poloniae mediaevalis et partim aliarum quoque Europae mediaevalis terrarum litteras tractabat. Quibus de rebus multos libros et commentationes composuit atque auctorum mediaevalium textus Latinos publici iuris fecit. Maximi pretii sunt e. g. eius editiones trium vitarum S. Ottonis episcopi Babenbergensis nec non libri peculiares ut Studia historycznoliterackie nad żywotami biskupa Ottona z Bambergu. Vita Priefligensis (Studia historicolitteraria ad vitas Ottonis episcopi Babenbergensis pertinentia. Poznań 1966) sive Dialog Herborda. Ze studiów historycznoliterackich nad biografią łacińską XII w. (Dialogus Herbordi. De studiis historicolitterariis ad vitas Latinas seculi XII pertinentibus. Poznań 1975). Non minoris momenti quoque est ingens Antologia poezji łacińskiej w Polsce. Średniowiecze (Anthologia poesis Latinae in Polonia. Medium Aevum. Poznań 2004), qua non solum textus Latini, sed etiam eorum translationes Polonae vastis annotationibus adornatae continentur. Praeterea litterarum investigator Posnaniensis multum est occupatus philologiae classicae et praecipue mediaevalis apud Polonos memoria et harum rerum commentationes vastas e. g. Prace poznańskich filologów klasycznych nad średniowieczną i renesansową literaturą łacińską (1919–1969) – Studia Philologorum Posnaniensium ad litteras Latinas medii et recentioris aevi attinentia – sive Mittellateinische Studien in Polen (1945–1979) in Mittellateinisches Jahrbuch (19, 1984) exaravit et publici iuris fecit. Minime spernenda est eius otii litterati pars, quae ex translationibus Polonis talium constat operum, ut Historia Francorum a Gregorio Turonensi scripta, ut Griechisch-lateinische Mittelalter a Gualtero Berschin compositum. In Universitate Studiorum professor Liman varia explebat officia didactica: lectiones, exercitationes, proseminaria, seminaria etc., in quibus studiosae iuventuti praeceptor optimus se praebuit. Non solum enim profundam litterarum scientiam ei tradidit, verum etiam humanitatis, industriae, temperantiae, prudentiae virtutes insevit et ipse harum virtutum egregium fuit specimen. Pro omnibus meritis Cruce Equestri Insignis Poloniae Restitutae aliisque insignibus ornatus est.pl_PL
dc.description.abstractThe article discusses life, scholarly and didactic activity of the late Kazimierz Liman. Additionally, a list of his publications is included.pl_PL
dc.identifier.citationSymbolae Philologorum Posnaniensium, 2010, nr XX/1, s. 5-18pl_PL
dc.identifier.isbn978-83-7654-082-5
dc.identifier.issn0302-7384
dc.identifier.urihttp://hdl.handle.net/10593/2599
dc.language.isoplpl_PL
dc.publisherWydawnictwo Poznańskiego Towarzystwa Przyjaciół Nauk,pl_PL
dc.subjectKazimierz Limanpl_PL
dc.subjectMediaevalismpl_PL
dc.titleProfesor Kazimierz Liman (1925–2010)pl_PL
dc.title.alternativeProfessor Kazimierz Liman (1925–2010)pl_PL
dc.typeArtykułpl_PL

Files

Original bundle
Now showing 1 - 1 of 1
Loading...
Thumbnail Image
Name:
SYMBOLAE PHILOLOGORUM POSNANIENSIUM_XX_1_Lewandowski.pdf
Size:
170.72 KB
Format:
Adobe Portable Document Format
License bundle
Now showing 1 - 1 of 1
No Thumbnail Available
Name:
license.txt
Size:
1.58 KB
Format:
Item-specific license agreed upon to submission
Description:
Uniwersytet im. Adama Mickiewicza w Poznaniu
Biblioteka Uniwersytetu im. Adama Mickiewicza w Poznaniu
Ministerstwo Nauki i Szkolnictwa Wyższego