Please use this identifier to cite or link to this item: https://hdl.handle.net/10593/2599
Title: Profesor Kazimierz Liman (1925–2010)
Other Titles: Professor Kazimierz Liman (1925–2010)
Authors: Lewandowski, Ignacy
Keywords: Kazimierz Liman
Mediaevalism
Issue Date: 2010
Publisher: Wydawnictwo Poznańskiego Towarzystwa Przyjaciół Nauk,
Citation: Symbolae Philologorum Posnaniensium, 2010, nr XX/1, s. 5-18
Abstract: The article discusses life, scholarly and didactic activity of the late Kazimierz Liman. Additionally, a list of his publications is included.
Description: Casimirus Liman, natus Posnaniae, Universitatis Studiorum Mickiewiczianae Posnaniensis alumnus et professor, Instituti Philologiae Classicae olim Director et Cathedrae Litterarum Latinarum Mediaevalium et Recentiorum Aetatum multos per annos moderator, Societatum Litterarum in Polonia et Germania socius, maxima ex parte litteras Latinas Poloniae mediaevalis et partim aliarum quoque Europae mediaevalis terrarum litteras tractabat. Quibus de rebus multos libros et commentationes composuit atque auctorum mediaevalium textus Latinos publici iuris fecit. Maximi pretii sunt e. g. eius editiones trium vitarum S. Ottonis episcopi Babenbergensis nec non libri peculiares ut Studia historycznoliterackie nad żywotami biskupa Ottona z Bambergu. Vita Priefligensis (Studia historicolitteraria ad vitas Ottonis episcopi Babenbergensis pertinentia. Poznań 1966) sive Dialog Herborda. Ze studiów historycznoliterackich nad biografią łacińską XII w. (Dialogus Herbordi. De studiis historicolitterariis ad vitas Latinas seculi XII pertinentibus. Poznań 1975). Non minoris momenti quoque est ingens Antologia poezji łacińskiej w Polsce. Średniowiecze (Anthologia poesis Latinae in Polonia. Medium Aevum. Poznań 2004), qua non solum textus Latini, sed etiam eorum translationes Polonae vastis annotationibus adornatae continentur. Praeterea litterarum investigator Posnaniensis multum est occupatus philologiae classicae et praecipue mediaevalis apud Polonos memoria et harum rerum commentationes vastas e. g. Prace poznańskich filologów klasycznych nad średniowieczną i renesansową literaturą łacińską (1919–1969) – Studia Philologorum Posnaniensium ad litteras Latinas medii et recentioris aevi attinentia – sive Mittellateinische Studien in Polen (1945–1979) in Mittellateinisches Jahrbuch (19, 1984) exaravit et publici iuris fecit. Minime spernenda est eius otii litterati pars, quae ex translationibus Polonis talium constat operum, ut Historia Francorum a Gregorio Turonensi scripta, ut Griechisch-lateinische Mittelalter a Gualtero Berschin compositum. In Universitate Studiorum professor Liman varia explebat officia didactica: lectiones, exercitationes, proseminaria, seminaria etc., in quibus studiosae iuventuti praeceptor optimus se praebuit. Non solum enim profundam litterarum scientiam ei tradidit, verum etiam humanitatis, industriae, temperantiae, prudentiae virtutes insevit et ipse harum virtutum egregium fuit specimen. Pro omnibus meritis Cruce Equestri Insignis Poloniae Restitutae aliisque insignibus ornatus est.
URI: http://hdl.handle.net/10593/2599
ISBN: 978-83-7654-082-5
ISSN: 0302-7384
Appears in Collections:Symbolae Philologorum Posnaniensium, 2010, nr XX/1

Files in This Item:
File Description SizeFormat 
SYMBOLAE PHILOLOGORUM POSNANIENSIUM_XX_1_Lewandowski.pdf170.72 kBAdobe PDFView/Open
Show full item record



Items in AMUR are protected by copyright, with all rights reserved, unless otherwise indicated.