Please use this identifier to cite or link to this item: https://hdl.handle.net/10593/5633
Title: Quidam Iudaeus...
Authors: Szostek, Teresa
Keywords: example
Jew
Middle Ages
miracle
conversion
Issue Date: 2008
Publisher: Wydawnictwo Naukowe Uniwersytetu im. Adama Mickiewicza
Citation: Symbolae Philologorum Posnaniensium, 2008, nr XVIII, s. 247-259
Abstract: This article describes how Jews were presented in medieval texts. It is based on two main sources being: A Dominican manuscript in the library of Wrocław University and a collection of de sanctis sermons by Peregrinus de Opole OP. Both texts include stories about Christian/Jewish coexistence. In this period, coexistence was characterised neither by hostility nor by friendship. Jews were primarily regarded as potential candidates for conversion whereby, like returning “lost sheep”, nearly all of them became Christians.
In hac commentatione scribitur de Iudaeis, qui mediaevalibus in exemplis homileticis occurruntur. Exempla de duobus fontes originem trahunt. Primum Josephus Klapper praeparavit exemplis e nonnullis codicibus manu scriptis Wratislaviae A.D. 1914 editis. Unus eorum, circa XIII sec. scriptus, olim in conventu Fratrum Praedicatorum, deinde in collectione Bibliothecae Universitatis Wratislaviensis reservatus est. Auctores narrationum, quae in hoc manu scripto codice inveniuntur incerti sunt. Collectio a Klapper’e edita partim ex Libris VIII miraculorum Caesarii de Heisterbach excerpta est, ubi haec exempla cum inscriptione „Iudaica” notata sunt, partim ex Legenda aurea quae Jacobus de Voragine scripsit. Secundus fons est corpus exemplorum e sermonibus de tempore et de sanctis Peregrini de Opole, quos Richardus Tatarzyński e codicibus manu scriptis primum edidit Warsoviae A.D. 1997. Peregrinus de Opole socius Ordinis Fratrum Praedicatorum fuit, atque circa A.D. 1300 immo offcium prioris conventus S. Adalberti Wratislaviae exsecutus est. Uterque codices ergo originis loco temporeque similes sunt valde. Omnia haec selecta exempla narrant quis et qualis Iudaeus sit, ubi habitet, deine quid faciat. Primum dicendum est exempla de Iudaeis rarissime narrare (Peregrinus e.g. solum in collectione sermonum de sanctis). Exempla de Iudaeis narrant diversimode, praesertim cum personae dramatis vires et pueri sint. Nonnuli eorum (scil. puerorum) Christianis familiares sunt effecti, alii (scil. viri) autem fdei christianae illuserunt. Maria, Mater Dei, saepe persona exemplorum est, quia miseros semper defendat, non solum christianos, sed etiam Iudaeos. Maria misericors est et Filium suum deprecat pro peccatoribus. Hae Iudaeae historiae plerumque miraculosae sunt. Beata Virgo Maria apparet et puero loquitur, diabolus advenit cum promissione dignitatis, sed chirographum secum in infernum tulit. Imago Crucifxi percussa dat sanguinem et Christianis in ecclesia sub specie Corporis Christi puer parvulus dabatur. Maximum tamen miraculum conversio Iudaeorum est. Finis huiusmodi exemplorum talis conclusio est: Judeus christianus efficitur, vel Iudei non pauci in numero sunt conversi, vel multi Iudei ad fidem sunt conversi et dabant gloriam et honorem beate virgini Marie. Exempla plerumque de locis haud saepe dicunt, hoc loco tamen de geographia loquitur multum: Quidam Iudeus Antyochie; in civitate, quae vocatur Bresslavia; Nota in Sthrosberg, et de aliquis aliis civitatibus mentio quoque facta est. Iudaei et Christiani de quibus in exempla legimus iuxta se vivunt eo tempore (i.e. Medii Aevi) sine invidia, quamvis etiam sine magna amicitia, donec Iudaeus ad Christi fdem covertitur.
URI: http://hdl.handle.net/10593/5633
ISBN: 978-83-232-1957-6
ISSN: 0302-7384
Appears in Collections:Symbolae Philologorum Posnaniensium, 2008, nr XVIII

Files in This Item:
File Description SizeFormat 
Szostek_Symbolae_Philologorum_Posnaniensium_XVIII_2008.pdf237.86 kBAdobe PDFView/Open
Show full item record



Items in AMUR are protected by copyright, with all rights reserved, unless otherwise indicated.