Evil Goddesses, Flawed Heroes. Divine Wrath and Human Error in Seneca’s Hercules furens and Phaedra.

dc.contributor.authorPypłacz, Joanna
dc.date.accessioned2014-11-24T13:31:02Z
dc.date.available2014-11-24T13:31:02Z
dc.date.issued2013-06-30
dc.descriptionIn duabus Senecae tragoediis, Hercule furenti et Phaedra, dearum vindicum contra heroes quos oderunt actiones hostiles ostenduntur. Hercules a Iunone invida persequitur, quoniam filius illegitimus Iovis mortalisque mulieris est. Hippolytus autem, qui Venerem sprevisset ferasque in silvis venari quam amoris corporalis deliciis perfrui maluisset, vindictam huius deae nolens sibi attraxit. Ambo heroes vitiis non carent, uterque aliam culpam habens: Herculi animus violentus et impetuosus est, quod Iuno iam in principio tragoediae animadvertit. Hoc vitium Iunoni invidae magno usui est. Hippolyti autem muliebris sexus odium amorisque corporei fortissima detestatio Veneri gravem contumeliam infert, sed simul iram eius satisfaciendam adiuvat. Iuno, quae aliquem modum Herculis affligendi diu quaesivit, naturam eius violentam unicum instrumentum efficax vindictae suae terribilis peragendae putat. Igitur visionibus falsis Luna adiuvante Herculis mentem opprimit, quibus deceptus uxorem suam filiosque parvos occidat. Ita heroem sibi invisum vincit vindictamque propositam perpetrat. Venus autem ad Hippolytum affligendum Phaedrae novercae incesto eius amore ipsiusque sexus feminini odio irrationali ingeniose utitur. Hippolytus Phaedrae amorem aspere repellit, quod eam ad vindictam callidam parandam excitat. Mox a noverca false ante Theseum patrem accusatus, iuvenis Athenis expellitur et deserto in loco violenter moritur ex curru ab equis pavefactis rapto excussus. Constat Senecam in Hercule furenti Vergilii Aeneidem aemulare. In Phaedra autem quasi eadem formula argumenti utitur, nam Iuno et Venus simili modo contra heroes sibi invisos agunt, ad quos perdendos ipsorum vitiis, una Herculis iracundia aliaque Hippolyti mulierum detestatione irrationali, quae ambae furoris formae sunt, quasi armis potentissimis utuntur. Igitur n his duabus tragoediis deae non ut numina benevola, sed potius ut spiritus maligni a Seneca depinguntur.pl_PL
dc.description.abstractThe present article discusses the relationship between deities and human beings in Seneca’s tragedies. Only in two of them – Hercules furens and Phaedra – do gods significantly influence the plot. Holding personal grudges against the main characters of these plays, the goddesses Juno and Venus set out to destroy Hercules and Hippolytus respectively by exploiting significant flaws in their characters.pl_PL
dc.description.journaltitleSymbolae Philologorum Posnaniensium Graecae et Latinaepl_PL
dc.identifier.citationSymbolae Philologorum Posnaniensium, 2013, nr XXIII/1, s. 91-101pl_PL
dc.identifier.issn0302-7384
dc.identifier.urihttp://hdl.handle.net/10593/12185
dc.language.isoenpl_PL
dc.publisherWydawnictwo Poznańskiego Towarzystwa Przyjaciół Naukpl_PL
dc.subjectSenecapl_PL
dc.subjectdestructionpl_PL
dc.subjectgoddessespl_PL
dc.subjecttragedypl_PL
dc.subjectrevengepl_PL
dc.subjectVenuspl_PL
dc.subjectJunopl_PL
dc.subjectHerculespl_PL
dc.subjectPhaedrapl_PL
dc.subjectHippolytuspl_PL
dc.titleEvil Goddesses, Flawed Heroes. Divine Wrath and Human Error in Seneca’s Hercules furens and Phaedra.pl_PL
dc.title.alternativeDe deis nefariis heroibusque vitiosispl_PL
dc.typeArtykułpl_PL

Files

Original bundle
Now showing 1 - 1 of 1
Loading...
Thumbnail Image
Name:
Pyplacz_Symbolae_Philologorum_Posnaniensium_2013_1.pdf
Size:
245.86 KB
Format:
Adobe Portable Document Format
License bundle
Now showing 1 - 1 of 1
No Thumbnail Available
Name:
license.txt
Size:
1.49 KB
Format:
Item-specific license agreed upon to submission
Description:
Uniwersytet im. Adama Mickiewicza w Poznaniu
Biblioteka Uniwersytetu im. Adama Mickiewicza w Poznaniu
Ministerstwo Nauki i Szkolnictwa Wyższego